weiter


Latein
wie es um 1700 u. Z. gelehrt wurde!

 

Sol/Sonne
Etiam Divinum inflammet amorem.

Asspice fulgentem, qui pendet in æthere, Solem,
Gaudia quot vultu non facit ille suo!
Et vagus, in silvis, & in ære, concinit ales,
Squammigerumque salit, laniger
umque pecus.
Luce sua gemmæ, floresque colore triumphant.
Verbo: ubi Sol, mundo tunc nova vita, redit.
Pulchrior at Sole est, & Sole potentior Autor,
Gratiæ & hic radios spargit ubique suæ.
Quis tamen hunc noscit? quis laudat, & ardet amore?
O quam mortale
s frigida corda sumus!

Luna/Mond
Monet rubicunda pudoris.

Altera fax cæli Sol est, fax altera Luna:
Ista regit noctes, ut regit ille dies.
Sol segetem campis adfert Sol vitibus uvas;
Lunaque fœcundas piscibus auget aquas.
Aureus est uni color; estargenteus uni.
Mundud ab his ut opes discat ha
bere suas.
Hæc duo qui nobis famulari sidera jussit,
Nonne coli debet nocte, dieque Deus?
At stertunt, hominesque tegunt sua crimina nocte.
Fors Lunam, toties quæ rubet, inde pudet.

Stellæ/Sterne
Tot sunt pro numine testes.

O Stellæ, o plazidæ radiantia lumina noctis,
Quos habet, in liquido tramite, nauta duces!
Quis dedit hoc vobis, quod tot per seculd fulget,
Tempestas potuit vincere nulla, jubar?
Constantemque suo, quo cœperat ordine, cursum
Quis regit? Omnipotens est, reor, illa manus.
Sic est. Quot tremulas nox computat aurea flammas,
Tot pro se Testes Condito
r orbis habet.
Quam cæa est Epicure tuæ vesania mentis,
Numen ad has nondum quæ videt esse faces!

Aer/Luft
Est Gravis, nimium levis.

Terræ inter cælique plagas diffunditur aer,
Et levis, & varius, corporibusque gravis.
Ver in co rores, Autumnus colligit imbres,
Æstas sæva parit fulmina, abaruma nives.
Nunc tenebris mœstus, flatu nunc turbidus Euri,

Aureus a radijs est modo Phœbe tuis.
Verior humanæ non est, puto, mentis imago,
Quam tot in affectus quælibet hora rapit.
Flet modo, jam ridet, nunc odit, amatque vicissim.
Hac sibi sunt homines quam levitate graves!

Aqua/Wasser
Sæpe, quæ premunt, bonum exrimunt.

Aer aquis, rursum terræ gravis incubat unda,
Fœcundumque facit, quod premit unda, solum.
Ni mare det fluvios, ni rivos flumina, fontes
Rivulus; ac sitiens fonte careret humus;
Dicite num silvæ, num jugera læta virerent,
Purpura num pomis, num foret ulla rosis?
E terra formatus homo est.  Quæ pectora torquent,
Nonne maris falsas sæpe vocamus aquas?
Cur nos tam queruli nobis adversa timemus?
Cum det humus fructus non nisi pressa suos.

Ignis/Feuer
Sibi figit in alto Centrum verus amor.

Res vehemmens ignis, segnemque erosa quieten,
Aut agit, aut fumo se necat ipse suo.
Libertatis amans nullas admittit habenas.
Clauseris hunc? fremet, & vi sibi rumpet iter.
Cunca supervolitans, sibi vult elementa subesse,
Atherea centrum fixit in æde suum.
Par amor est igni. Quis enim retinebit amorem?
Odit amor frenum, segnitiemque fugit.
Affectus etiam reliquos transcendere gestit.
O quoque si noster sidera quæerat amor!

Terra/Erde
Non omnis Fert omnia.

Infi
ma Terra loco est, non est tamen infima laude:
Lunâ nata prior, condita Sole prior.
Divitas vasto gremio complectitur omnes,
Poma, rolas, gemmas, fulva metalla, parit.
Non tamen hæc omnis provert simul omnia tellus,
Dives in hac, alia squallet egena plaga.
Sic etiam dotes hominum divisit Olympus.
Hactenus accepit nemo, quod omnis habet.
Et junctum sapiens tenet hæc divisio mundum,
Cum socia possit nemo carere manu.

Nubes/Wolken
Clientes dedecus indigni.

Ilia tumens, quæ syrma trahit super aere Nubes,
Halitus aut terræ est, aut vapor ortus aqua.
Ante gravem massam, Phœbus tenuavit, in altum
Sustulit, & radiis imbuit ipse suis.
Sæpe sed opponit nubes se perfida Soli,
Et tectum tenebris tollit ab orbe diem.
Discite Magnates; ne gratia vestra Clientes
Elevet ad celsum, ni mercuêre, locum.
Illustras aliquem vacuum virtute vaporem,
Heu cave, splendorem ne tegat ille tuum.


Pluvia/Regen
Quod nimium, nocuum.

Densa coit Nubes, nubi gravis incubat Auster,
Solvitur hæc, fusis irruit imber aquis.
Agricolæ campis fugiunt, e calle viator,
Eque foro Civis, tectaque sicca petunt.
Corporibus, timor est, obsit ne noxius humor,
Ferre pudet madidas imbre lutoque togas.
Quis nescit, scelerum quod sit temulentia cœnum?
Non magis hac fœdam Styx habet ipsa lacum.
Ingens si Bromii per guttura defluat amnis,
Quid mirum, quod mens, vita, falusque fugit.


Grando/Hagel
Dum ferit, perit.

Grando quid est? tenues, quas sol levat æquore, guttæ,
Frigidaque in duros torneat aura globos.
Hos ubi pugnantes jaculantur ab aёre venti,
Læfa perit vitis, saucia spica perit.
Cætera cum frangit, se turbine frangit eodem:
Sic aliis grando est, & sibi grande malum.
Grande malum grando est, minus est tamen impete linguæ,
Cui furias addunt livor, & ira suas.
Quis numeret verbis hæc quot tulit effera clades!
Qui tamen hac feriet, se feriendo, perit.


Nives/Nives
Est hostis candoris Amor.

Quis capit, aut dicet, qua nubila carminent arte,
Et natura suas extrahat inde Nives?
Rarum opus; in tenui formantur sidera flocco,
Comtaque sex radiis albaque lana cadit.
Mollis at ut res est, & findone purior omni:
Sic perit a minima Nix resoluta face.
Talia Virginei vos estis sidera mores,
Candidior vestro est nullus in orbe color.
At blandis cum parvus amor volet undique flammis,
Non habet hic multas vita pudica nives.


Tonitru/Donner
Qui tonat, est. Scelerate time.

Dum calor evolvit compactas frigore nubes,
Quas rapit hinc Boreas, & rapit inde Notus.
Mox grave colliso se tollit in aëre murmur,
Undique tum refuga fulgura luce micant.
Tandem hiat, & fractus tonitru disrumpitur æter,
Ignitæque cadunt, fulmina sæva, faces.
Mortales trepidate fragor resonantis Olympi:
Ultorem scelerum nam probat esse Deum.
Hæc, nisi vos moveat, surdas vox eriget aures,
Torqueri stygio quæ jubet igne reos.

Iris/Regenbogen
Adspectu pendet ab uno.

Pictor adest Phœbus, tabulæ vice roscida nubes,
Iris imago, nitens lux, radiique color.
Munde, oculus huc verte tuos! hoc vincitur habet.
Si quod inest gemmis, aut decus hortus habet.
Iridis ista quidem est; verum Iridis ista venustas,
Cum sua Sol flecit lumina, tota perit.
Cor nostrum & tabula est, Deus& se pingit in illa,
Et virtus color est, gratia lumen agit.
Aspicit ille? nitet miro mens plena decore.
Avertit vultum? Quid sumus? Umbra, Nihil.


Ventus/Wind
Ars&Virtus facit esse secundum.

Tot genii, variis quot sunt data nomina Ventis,
Blandus hic, ille ferox; siccat hic, ille pluit.
Unus in Europam pellit, vehit alter ad Indos,
Promovet hic proras, puppibus ille favet,
At capit & velis moderatur nautica captos,
Et famulos votis ars facit esse suis.
Vita mare est; varii fortunæ a turbine motus,
credite, sunt ventis vi, genioque, pares.
Quilibet est felix, & cursum in littore sistit,
Si regit hunc virtus, & Cynosura polus.


Montes/Berge
Quamvis altus, procul attamen astris.

Vertice vos tumidi qui scinditis äera Montes,
Vasta soli moles, durior estis humus.
Aurea sunt vobis, sed & ignea viscera, novi,
Et scio pars vestrum (sed quota?) læta viret.
Ite Gigantæo transcendite culmine terras;
Despizient vestrum, sed tamen astra caput.
Fallor an hæc Fastus depingit imago tumentem:
Ortus humo, raro est utilis, alta petit.
Verum spargat opes; Domino pede proterat orbem;
Sit magnus; procul a Numine semper erit.


Valles/Tal
Humilis, at utilis.

Vos humiles terræ, sed felix'portio, Valles.
Quas tumulant, montes, & juga celsa tegunt.
Nativo varius vos flosculus afflat odore.
Læta magis vobis gramina rivus alit.
Vobis lac dat ovis, mel apes, ros sacchara, nullus
Trascendit vestras, mons licet altus, opes.
Numquid & hæc hominem depingit imago modestum,
Quem pressum tumidus sub pede livor habet?
Huic sua dum virtus, & Pallas munera confert,
Ut jaceat, magno par tamen ille viro est.

Tempus Matutinum/die frühe Morgen-Zeit
Cum Phœbo, parturit Igenium.

Pande fores, valvas resera.  Sol advenit hospes,
Te pedeat plumis, Sole vidente, tegi.
Ille quiete caret, totoque laborat in orbe:
Segnitiem exemplo dedocet ergo suo.
Junge, Menalca, boves, pecus educ, Tityre, caulis,
Incudem strepitu tunde sonante, faber.
Vos etiam docti jam cudite carmina vates:
Ingeniis Phœbi lumina prima favent.
Clarius illustrat mentem lux illa Senatus.
Omnibus est felix, quæ bene cœpta, dies.


Prandium/Mittagmahl
Sub medium, modicus multos parit.

Umbra modo minor est.  Medium Sol scandit Olympum.
Quæ sonat, ad positas jam vocat hora dapes.
Hæc qui dona dedit, Deus est pater omnibus unus.
Tam bonus, impastas ut quoque nolit aves.
Ne prius accumbas mensæ, ne fercula libes,
Quam precibus laudes, ob data dona, Deum.
Laudasti? jam sume novis pro viribus escam.
Hic pecus est, solam qui fovet inde gulam.
Id quoque te moneo: modico qui vescitur, annos
Prorogat, & multo vescitur ille cibo.


Vesper/Abend
Rea mens nequit esse quieta.

Migrat ad oppositas prono sol lumine gentes,
Hic modo Stella redux, mox ibi Stella micat.
Jam quoque vicinis mage nox extenditur umbris,
Auraque plus spirat frigida, Vesper adest.
Vesper adest, festis concedit is otia membris.
Grata quies curas, colloquiumque levet.
Et bene præteriti tum quis notat acta diei,
Ante preces mollem nec subit ipse thorum.

Mors somni est frater.  Moriens vult nomen amicum.
Offenso quisnam dormiet ergo Deo?


Media Nox/Mitternacht
Somniat, in mundo qui se putat esse beatum.

Nox media est, totumque tegit caligine mundum.
Cuncta silent, oculos claudit ubique sopor.
Phantasus interea thalamos circumvolat omnes,
Et lepido fingit somnia mira dolo.
Hæc Irum quoties in Crœsum somnia mutant!
Evigilat? rursum, qui fuit, Irus erit.
Non secus humanæ fallunt nos gaudia vitæ,
Quam se felicem quis putat inter opes.
Judicis ex mortis jubet hunc tuba surgere somno?
Est miser, in vacua nil videt esse manu.



nach oben