weiter
 

Colles/Hügel
Vult te vigilem locus altior esse.

Qui viridi surgunt vestiti cespite, colles
Aducuat oculos plana per arva vagos.
Inde suos ridet salientes Tityrus agnas.
Comigerum numeras hinc Melibœe pecus.
Hinc quoque, quos caveat, venturos prævidet imbres,
Ipse suam speculam sic quoque Pstor habet.
In speculam natura suos ut provida colles,
Sic & honor celfos struxit in urbe gradus.
Publica sublimem faciunt te munera? Ab alto
Prospice, ne populum despise; pasce vigil.


Spelunca/Höhle
Raro tali est bonus hospes in æde.

Videris abstrusum duris sub rupibus antrum,
Malleus hoc, fulmen, forte cavavit aqua.
Hic Aliquis si quærit opes, heu fallitur; angues
Invenit, & diram, quam parit Hydra, luem.
Et quoties tali latro latet abditus æde?
Incola noctis amans vix bonus esse potest.
Heu fuge tristitiam, tetricis versatur in umbris
Styx, o quod virus, illius antra tegunt.
Qui venit huc, nihil hic nisi sicca videbit is ossa:
Hac animæ latro conditur ergo specu.


Eremus/Einöde
Nunc magna est mundus Eremus.

Triste dedit rerum penuria nomen Eremo,
Vitaque, quam socia non levat alter ope.
Hanc aliquis forsan superum succensius amore,
Illecebrasque tuas, munde, perosus adit,
Seque fame, torquetque siti, precibusque fatigat,
Et lacrimis culpas eluit ipse suas.
Nun procul orbe fidem pepulitque Gradivus amorem,
Dira fames urbes, evacuatque lues.
Desertum est mundus. Silvas, ac antra relinquat,
Plurima pro cœlo qui mala ferre cupit.

Campus/Feld
Mala surgit sæpius herba.

Sternitur viridi diffusus tegmine campus,
Ac ibi Flora suas gramine miscet opes,
Et rivus mediis argenteus errat in herbis,
Unda sitim pecori, mitigat herba famem.
Convivis, & nulla vagis ut gaudia desint,
Dat lyra, vel blandum rustica canna sonum.
His bona deliciis campos natura beavit,
Gaudia Mars castris tollit at ista suis.
Tela loco florum, pro gramine surrigit hastas,
Orbis abit, talis cum venit herba, viror.


Pratum/Wiese
Caro fœnum est: utraque falci subjacet.

Quod t
epidis fovet æther aquis, Ver crevit adultum,
Se levat herba, virens sunt vaga prata mare.
Tum curvas acuit simul omnis rustica falces
Turbaque conjucta gramina tondet ope.
Colligit, & longo Fœni struit ordine turres,
Sic paret ut pecori pabula grata suo.
Est fœnum caro, sacra docet nos pagina, nempe
Subditur hæc falci Mors quoque sæva tuæ.
At caro fœnum est: numquid, qui quærit in illa
Delicias, brutum jure vocandus erit?

Via/Weg
Tere, sit quamvis ardua, tutam.

Læta viatori se semita sæpius offert,
Qua tamen ad patrios non venit ille lares.
Regia tuta est, hac civis, & advena migrant,
Institor hac cautas mittit avarus opes.
Aspera sit quamvis faxis, nil terret euntes
Aspera, securum quod via præbet iter.
Est crucis ad cælum via regia; nempe prævit.
Maximus hac Regum Christus ad astra via.
Mortales alium, moneo, ne quærite callem:
Errat is a cœlo, qui crucis horret iter.

Ager/Acker
Nil absque Labore.

Credita pauca sibi, quot grana rependit aristis,
Et quanto segetem fœnore reddit ager!
Culturam tamen ante petit, vult vomere scindi,
Rursus & ut sulcos vult tegat occa suos.
Castiganda etiam est, quæ crevit inutilis herba.
Nil tibi dat, solers si labor absit, ager.
Fallere qui, fallique nequit, cor comparat agro,
Esse DEI verbum Fertilesemen, ait.
At quis agit, quod Verba docent?
Cum nemo laboret,
Messis abest, frugi vix reperitur homo.

Lapis/Stein
Durum, ne roboret ætas, frange cito.

Gleba prius fuerat, longis induruit annis,
In medio, grandis qui lapis hæret, agro.
Debilis hunc olim potuisset pellere dextra;
Nunc junctæ nequeunt mille movere manus.
Se gavis affixit concreto pondere moles,
Immotumque loco cedere nescit onus.
Est tibi fors soboles, cujus mens sæpe resistit,
Nec se vult monitis flectere dura tuis?
Frange cito puerum: si callum obduceret ætas,
Heu gravis opprimeret cor Lapis ille tuum.

Vinea/Weinstock
Qui diligit, castigat.

En operam! dulces qua vinitor educat uvas,
Jam fodit, & pinguem vitibus addit humum.
Cura modo vitis, modo brachia noxia purgat,
Jam caput, & molli stramine colla ligat.
Ille tuum cultro resecat modo pampine luxum.
Sub rigida crescit vinea læta manu.
Forte tuæ minuuntur opes, tolluntur amici,
Quam bonus est, aufert
quæ nocuere DEUS.
Viniteur ille sagax, ne tu fuge vinea cultrum,
Vult lacrimas, Superum massica grata, tuas.

Arbor/Baum
Pomis fit cognita radix.

Quæ tibi tam gratas se se explicat arbor in umbras,
Texuit e succo terra benigna suo.
Ille, per occultas dum serpit ubique medullas,
Et decus hoc ramis, hoc quoque robur
alit.
At faveat tellus, si sit tamen improba radix,
Nulla, vel hæc arbor poma maligna dabit.
Abor homo inversa est: illi est in vertice radix:
Numinis hanc quem dat gratia fuccus alit.
Mens si corripitur vitils, perversa fit arbor,
Ac homo pro fructu fert
Mala sola suo.

Flores/Blumen
Parum est, solo oblectare colore.

Majus adest, iterum flores nascuntur in hortis,
Narcissi, violæ, lilia,caltha, rosæ.
Et, si quos alios, teneris fert Chloris in ulnis,
Queis decus est varius prodigiumque color.
At nisi sit socio color hic conjuctus odori,
Flos fœno fimilis, quem vorat ignis, erit.
Forte tuo commixta rosis sunt lilia vultu;
A te virtutis si tamen absit odor,
Ut mundo placeas; Superis non inde placebis:
Flos eris, in Stygium projiciende rogum.


Herbæ/Kräuter
Multum TE tibi nosse refert.

Calculus, asthma, febris, tussisque,& phthisis, & hydrops,
Et mala nos.numero quæcaruere, preniunt.
Provida sed rursum natura tot attulit herbas,
Quæ recreant succo languida membra suo.
Arcanas Medici plantarum inquirite vires:
Hæc niseris virtus cognita præstat opern.
Forte rogas morbos animi quæ tollere possit,
In quibus, & quænam creverit herba plagis?
Crevit, & a Sinis fert nomen plantula.  Liber
A vitiis, si TE nosse studebis, eris.


Ros/Tau
Vis summa soli est & succus ab alto.

Lux tenius reducem cum prodit in æthere Phœbum,
Solvitur in rorem pendulus ante vapor.
Tum replet patulos argentea guttula flores,
Et bibit hinc vires arbor, & herba, novas.
Quam bene vitalis terræ Ros dicitur humor,
Si caret hoc, fructu tum caret ægra suo.
In cruce pro nobis a fuso Sanguine Christi,
Gratia, ros animæ, vita, salusque venit.
Vestra hunc Mortales pietas nisi colligat imbrem;
Spes jacet ægra, Fides mortua, friget Amor.


Rivus/Gießbach
Subito surgitque, ruitque.

Inter saxa strepens, qui rivus circuit u
ndis,
Cunas in modico fragmine rupis habet.
Sæpe tamen pluvio ditant hunc Pleiades imbre,
Surgit & affusas tum tumet inter aquas.
At brevis hic tumor est. Sol advenit, aufugit imber,
Et puer hunc sicco transit ut ante pede.
Se videt hac in aqua, qui, paupe
re natus in æde,
Ingentes subito crevit adeptus opes.
Rursus enim fastu nimium dum turget inani,
Ad populi risum, sorte cadente, cadit.


Fons/Springbrunnen
Quod premit, elevat.

Quas capit ars, captasque cavis siphonibus arctat,
At premit arctatas incubus aër, aquas.
In celsum saliunt per aperta foramina fontem,
Mille dein sparso qui facit imbre jocos.
Ante magis constricta, magis dein libera surgit,
Quoque magis pressa est, tollitur unda magis.
Purus es instar aquæ, tamen arctat, & opprimit hostis?
Ne vereare: suos hac levat arte DEUS.
Josephus docet hoc Phario de carcere liber:
Nam minus illustris, ni latuisset, erat.

Aqua cadens/Wasserfall
Quantus amor Centri est!

Impete quo, quanto strepitu, quæ, proxima terræ
Esse cupit, præceps montibus unda ruit!
Et ruit, & raptis millena in fragmina guttis,
Unica de lapsa spuma videtur aqua.
Nil casum, nil damna timet. Se dummodo jungat
Et propior Centro sit gravis unda suo.
Vestrum mortales centrum est in Numine, damna
Quis tamen, hoc se ne separet, ulla subit?
Quis famam, quis opes pro cœlo fervidus offert?
Heu pudor, a gelida quod superamur aqua!


Fluvius/Strom
Collectis oritur, divisis interit undis.

Id quod grande vides, fons, est in origine, flumen,
Fluminis hoc vario tramite rivus adit.
E sociis ergo cæpit succrescere rivis,
Jam fluvii nomen, vim quoque grandis habet.
Bajulus impositis subdit tum terga carinis,
Et gecus & magnas urbibus addit opes.
Par est Nobilitas fluviis: nam crescit eundo,
Et grave, Res quod habet publica, portat onus,
Splendor ab hoc, fortuna venit, tutelaque regnis.
Si tamen in luxum diffluit, ista perit.


Palus/Sumpf
Allicit & decipit.

Heu cave: plena dolo viridis tegit herba paludem,
Ne subeas planum, quod tibi monstrat iter.
Cedet, & infidis tellus te deseret undis:
Nam latet & titubans subruit unda solum.
Qui cito non versis relegit vestigia plantis,
Vespillo ad tumulum vivus it iple luum.
Has habet insidias florens (mihi credite) tempe,
Quo trahit illecebris Cypria diva suis.
Cæno viscus inest, plantas hic detinet ægras,
Nec sinit ad superas inde redire plagas.



nach oben