Arx/Schloß
Aurum mihi nomen ademit.
Turribus impositis, validis circumdata muris,
Extruxit veterum fortia castra labor.
Vixit in his tutus, vicinos terruit hostes,
Servabatque suos incola pacis amans.
Pro patria invenit vigil hæc munimina Mavors.
Arx & adhuc nomen, bella quod arcet, habet.
Has tamen ærias rutili vis sæpe metalli,
A nullo domitas vicerat hoste manus.
Tam blandum cum nemo manu trux arceat aurum,
Arces inde suum nec quoque nomen habent.
Civitas/Stadt
Dum sibi sunt hostes homines, quæ tuta saturbs est?
Quot variis celebres regionibus adspicis urbes,
Has tumor, aut cauta condidit arte timor,
Quid referam veteres, & nunc cupit urbibus ædes,
Orbibus ac urbes quis fabricare pares.
Nos quoque quot fossis, quot vallis claudimus urbes?
Sic, ut inaccessas possideamus opes.
Tuta fuit quondam vili casa cespite nata;
At cum pastor erat, rastraque gessit homo.
Tot modo vix homines defendere mia possunt,
Alterius factus cum lupus alter homo est.
Cometa/Komet
Proles timeat: Patris ignea virga minatur.
En novus insolita noctem face dissipat ignis,
Extendit rutilas nempe Cometa comas.
Conveniunt, trepidique attollunt lumina Clo,
Et sibi mortales omnia msta canunt.
Iste faces belli, Magnorum hic funera Regum,
Excidium populi, sed timet ille luem.
Res certa est, raro fulgent impune Cometæ:
Sunt reor irati flammea virga DEI.
Vestra rei sed cur lacrimas non lumina fundunt?
Hic alia extingui nam nequit ignis aqua.
Bellum/Krieg
Tot plagis tundimur, & vix Flectimur in melius.
Tympana ubique sonant, litui sonat undique clangor:
Non habet in terris pax requiesque locum.
Induit hic galeas, galeas Rex induit alter,
Arcus hæc, gladios gens parat illa suos.
Est hostis mortale genus sibi, mundus arena,
Et populi, Martis victima densa, cadunt.
Ferrea, quis neget, est ætas. In vertice ferrum,
In manibus ferrum vir, juvenisque gerunt.
Quid mirum, a superis toties quod vapulet orbis?
Non aliter flecti ferrea corda queunt.
Fames/Hunger
Post Bacchi, aderunt Jejunia, festum.
Quæ rerum hæc facies, larvæne, hominesque videntur?
Perdidit humanum pristina forma decus.
Aufugere oculi, cutis aret, concidit alvus,
Ossea stat longo Mortis imago pede.
Putre movet, video certamina dira, cadaver,
Victor is est, mortem, qui vorat ante suam.
Quæ male suada fames homines hanc cogit ad escam,
Ftida jejunos quæ fugat esca lupos!
Has ventri sed ferte dapes pro Numine culto,
Nempe decent talem talia liba Deum.
Pestis/Pest
Plus animæ fugienda lues.
Pestis sævit atrox: Ipsa hæc, qua vivimus aura,
Plena venenata nos necat aura lue.
Heu subito cunctas febris occupat ignea venas,
Inque rubente tument toxica sæva cute.
Quis quemcunque timet, Pylades procul adstat Oreste,
Et pater a natis, a patre natus abit.
Nempe homo mors homini est, modo quem tetigisse perisse est,
Ipsa vel exitium noxia verba ferunt.
A socio, si vos terrent contagia, pravo,
Plus famam, & mores inficit, este procul.
Insecta/Ungeziefer
Perdimus heu fruges, qui frugi nolumus esse.
Heu frutices eruca vorat, latet arbore cossus,
Undique bruchorum nubila densa volant.
Flos periit, teneris non hæret gemmula ramis,
Necpira September, poma nec ulla dabit.
Sic gemit Oeconomus, cultrum mox sumit acutum,
Et simul hoc frondes colluviemque secat.
Noxia stirps, texto quod circum obducitur ovo,
Vel pede proteritur, vel datur esca foco.
Este homines frugi, fruges ne subtrahat ille,
Plectere vos vermes qui quoque verme potest.
Exundatio aquarum/Überschwemmung
Nocuus sic plectitur ignis ab undis.
Vel fracta fluvios effudit Aquarius urna,
Abrupit tumidum vel sua fræna mare.
Vasta repentinis tumulantur fluctibus arva,
Jamque tumente latet collis & arbor aqua.
Jamque rapit validus suffossa mapalia torrens.
Innocuas pastor mergitur inter oves.
Oppida, quin totas aufert cum civibus urbes,
Collectis subito quod ruit æquor aquis.
Scilicet Idalias toties quibus æstuat orbis,
Sic bene diluvii temperat unda faces.
Incendium/Feuersbrunst
Dant menti incendia lucem,
Qua mundi videat Nihilum.
Qui latuit, tectis se publicus explicat ignis,
Amplius haud fusis flamma domatur aquis.
Mobilis in ventos hoc æstu extenditur aer,
Auget hic, & totas dissipat urbe faces.
Fit fuga, desertas Vulcanus possidet ædes,
Et male fors partas depopulatur opes,
Arcta cui fuit ampla domus, jacet Irus in agro,
Cui toga vilis erat byssina, nudus abit,
Esse meros cineres aulæa, palatia, luxum,
Vindice mortales sic docet igne Deus.
Terræ motus/Erdbeben
Nec terra scelestum
Vult sibi ferre gravem.
Turbatas fons reddit aquas, mus prosilit antro,
Obfuscat nubes pulverulenta diem,
Mira rotat vertigo caput, jam pendula clangunt
Turribus æra, tremunt tecta, movetur humus:
Qui valet, hic celeri petit arva patentia cursu:
Corruit urbs, inter mnia nulla salus.
Sæpe tamen patulus fugientem sistit hiatus,
Et tumulum vivis alta vorago parat.
Quam grave sit scelerum, mortales discite, pondus:
Pressa sub hac etenim mole fatiscit humus.
Mundi negocia/der Welt Hantierung
Est, cui nil clum debet, labor irritus omnis.
Hæc, quæ mundus agit, tibi parvula monstrat imago:
Nempc tenet cunctos anixa cura lucri.
Hospes ab extructis sibi comparat ædibus aurum,
Institor a variis mercibus auget opes,
Alter agros, alius vites, ile excolit hortos,
Quis sua pro numis bajula terga locat.
Hunc quoque, qui tot equis ad Regum ducitur aulas,
Tecta premit meriti sollicitudo sui.
Gratis nemo, sed heu frustra quot ubique, laborant!
Cælum, ni merces sit tua, fine cares.
nach oben