weiter
 
Homo/der Mensch
Autori reddatur opus.

En hominem, divinæ opus admirabile dextræ,
Una cui pars est spiritus, una caro.
Ossibus hæc fulta est, variosque intexta per artus,
Surgit in hoc mirum corporis alta decus.
Majus adhuc animæ precium est, majorque venustas;
Exprimit autorem nam typus iste suum.
Si quæ Cæsareos referunt numismata vultus,
Rursus ad augustas sunt referenda manus.
Trademusne animam vitiis stygioque Tyranno?
Soli danda DEO est, cum sit imago DEI.

Juvenes/die Jünglinge
— — — affectibus ægri
Heu quoties pereunt!

Currus, equus, toga comta, canes, pila, plectra, choreæ,
Sunt, quæ vult genius, læta juventa, tuus.
Et fugit hæc curas, nec seris prospicit annis.
Utitur hac votis, quæ fluit apta dies.
Non auget, non condit opes; si forte paratas
Invenit, in merces prodigit æra novas.
Hoc aperit, quod mente gerit, non occulit iras,
Non hunc, qui calido pectore fervet amor.
Tot vitiis, veluti morbis malesana laborat:
An mirum est, hinc si sæpe juventa perit?

Senes/das hohe Alter
Senex serpit quoque lentus ad urnam.

Hic video rugis plenum, canisque Senatum.
(A Senibus nomen quippe Senatus habet)
Sed quid agunt? Simul & præsentia tempora damnant,
Præteritos vellent & revocare dies.
Olim erat in precio virtus candorque, fidesque
Floriut, & juvenes tunc coluere Senem.
Nunc scelus omne viget, luxus dominatur ubique;
Jus, Pietas, terris Pax, Amor omnis abest.
Hoc clamant; mirumque malo quod nullus abire
Orbe Senex cupiat; sit licet ille Tripes.

Sanus/der Gesunde
Qui sanus negligit esse,
Sana mente caret.

Cum vegeto fervent fortes a sanguine venæ,
Temperiemque suam quilibet humor habet,
Cum læto rubet ore color, frons suda renidet,
Tunc bene dextra suum, mens bene munus agit.
Tum vibrat arma ferox, & miles provocat hostem,
Tum calami doctis ad sua vota fluunt.
Ocia tunc opifex vitat, Propola, colonus;
Iste labore parat, mercibus alter opes.
Qui sanas epulis, cæcaque cupidine vires
Prodigit, Insanus nonne vocandus erit?

Infirmus/der Kranke
Hæredum, ac ægri ne credite votis!

Qui jacet hic, molli tectus licet undique pluma,
Ægra putat durs membra locata trabe.
Terga dolent; plantæque dolent, jecur, ilia, pectus,
Cor, caput, & stomachus, pulmo, lienque dolent.
Dantur, at heu torvo sumit data pharmaca vultu,
Et tremulo medicos vix bibit ore scyphos.
Tum, bona Mors! clamat: Bona Mors! hos solve dolores!
Mors procul hind; hæres, qui vigil adstat, ait:
Hæredem auditis Superi? mox desinet æger
Vivere; Sin ægrum? desinet iste mori.

Dives/der Reiche
Quam sæpe Midæ latet auris in auro.

Dives adest, plena est numerato mensa metallo,
Plus etiam argenti turgida cista tegit.
Sed quid agit? numos, cum numos erogat, auget,
Fæcundasque novo fœnore reddit opes.
Quam bene! numatis nam dant hæc tempora numos,
Nec nisi divitibus Sors opulenta favet.
At, bone vir, tanto quæ jam tibi parta labore est
Olim congeries aurea, Cujus erit?
Nescio, ais. Nescis? Responso hoc ergo probasti,
Te nimium longis auribus esse Midam.

Pauper/der Arme
Hoc nemo jacente stat melius.

Adspice qui numos humili prece flagitat, Irum,
Cui tot pittaciis, & male sarta toga est!
Pallor in ore, fames oculis sedet intus abactis,
Nuda simul morbis membra geluque tremunt.
Quem mala tot torquent, miser is tibi nonne videtur?
Quis neget hoc? Miser est: Pauper ubique jacet.
Falleris; hic miser est, sua quem fortuna saginat,
Mox reus hic pœnas in Stygis igne dabit.
Irus hic felix: jaceat cum Pauper ubique,
Occupat immensum Numinis ergo sinum.

Claudus/der Lahme
Sit patiens, saltabit ad astra.

Forsitan est, alto cui fracta est tibia casu,
Glande vel imminuit bellica canna pedem.
Hic sua vel longis firmat vestigia grallis,
Vel pedis e dura fit faber ipse trabe.
Dum trahit hanc cotylæ per stupea vincula nexam,
Urbibus & planis tardus oberrat agris.
Et quemcunque gradum, non hunc facit absque dolore:
Non alia graditur quam Crucis iste via.
Hac via it? ergo equitent alii, bigisque vehantur;
His citius claudo scandet ad astra pede.

Metallorum Fodinæ/Bergwerke
O quot opes perdunt homines!

Intima mortales scrutantur viscera terræ,
Ipsaque Plutonis jam labor antra subit.
Nil vapor, occlusæ nil pestifer halitus auræ,
Nil subtus streperæ terret abyssus aquæ.
Scilicet est fulvi tam cæca Cupido metalli:
Nulla pericla videt, nulla pericla timet.
Attamen hoc, tantis quod curis quærimus, aurum,
Bacche tibi toties, vel Cytherea datur.
Problema est. Utrum majore furore parentur,
Anne magis fatue dilapidentur opes.

Gemmæ/die Edelgesteine
Ne decipiare, cave.

O quoties digito, quem nobilis inserit Hymen,
Examen rigidum splendida gemma subit.
Lynceus hanc mango partem convertit in omnem,
Quis color, aut lux sit, rimula siqua probat?
His opus est curis: e vitris fingere gemmas
Plena dolis etenim secula nostra sciunt.
Noscere sed forsan cupies, ubi plurima fraus sit,
Et quæ præ reliquis fallere gemma queat?
In vero, reor, est Adamante potissimus error,
Gemmâ hâc nil totus rarius orbis habet.

Unio/Perle
Edita cœlo Patre, inter turbida crevit.

Dum cadit in Pelagus, Phœbo nascente, soluta
Volvitur interetem roscida gutta globum.
Excipit hanc, quæ concha patet, gremioque receptam
Oceani salsas educat inter aquas.
His tegitur cunis, tali nutrice fovetur
Unio, candidius quo nihil orbis habet.
Unio quid? cœli fecundus Gratis succus.

Quid pelagus? mundus.   Concha quid? illa cor est.
Magna fit, & fluctus inter quoque Gratia crescit,
Cordis in innocuo si manet illa sinu.

nach oben